Transcription and excerpt of A.Kircher's "Musurgia Universalis",
the first description of the Aeolian Harp, in the text called "machinamentum X"

Athanasius Kircher
Musurgia Universalis sive Ars magna consoni et dissoni;
(Liber IX; Magia Phonotactica;
Roma, AD 1650; pp-352-355)

 

Machinamentum X

Aliam Machinam harmonicam Automatam concinnare, quae nullo rotarum, follium, vel Cylindri phonotactici ministerio, sed solo vento & aere perpetuum quendam harmoniosum sonum excitet.

Est hoc machinamentum uti novum, ita prorsus facile & iucundum, & in meo musaeo summa audientium admiratione percipitur; Silet instrumentum quam diu fenestra fuerit clausa, mox vero ac ea aperta fuerit, ecce harmoniosus quidam sonus derepente exortus omnes veluti attonitos reddit; dum scire nequeunt, unde sonus proveniat, vel quodnam instrumentum sit, neque enim fidicinorum, neque pneumaticorum instrumentorum, sed medium quendam & prorsus peregrinum sonum refert. Ita autem instrumentum conficitur. Ex ligno pinus resonantissimo, quibus fidicina instrumenta confici solent, instrumentum conficiatur 5 palmos longum, latum duos, profundum unum, hoc instrumentum 15 cordis aequalibus ex animalium intestinis, vel etiam pluribus instruas, ut in precedenti figura patet.

Instrumentum est ABCD verticilli CA, pontes IK & SD, chordae verticillis circumplicatae & per pontes IK & SD deductae; clavis BD affiguntur; Rosae sunt FFF. S ansa, qua suspendi possit. Restat concordatio quae, non ut caetera instrumenta per 3, 4, 5 aut 8 perfici debet. Sed omnes chordae in unisonum aut octavas, ut harmoniosus sonus sequatur, concordanda sunt. Estque hoc prorsus mirabile & propequomodo chordae in unisonum aut in octavas tensae diversam harmoniam constituere possint. Verum ut phaenomenon musicum nescio an à quoquam hactenus observatum penitius enuclectur, causaeque dicti soni assignentur, experimentum ab ovo, ut dici solet ordiemur, ubi tamen instrumenti conditiones, & ubi illud statui debeat, prius declaverimus.

Locus instrumenti non in libero aere, sed in loco clauso esse debet, ita tamen ut utrinque aer liberum abitum aditumque habeat. Ventus autem variis modis constringi potest, primo per canales conicos & cochleatos, quibus vocem supra intra domus collegimus, deinde per valuas: Sint duae valuae ex ligno EF, & BVCD in F & VD ita coniuncta, ut tam e veto aditu praebeat ad spacium intra FV & K & FE tabulas parallelas comprehesum.

Valuae extra, tabulae intra conclave condantur, quibus a tergo ad rimam SN instrumentum affixum, ita obliquo situ rimae SN obvertatur, ut ventus per valuas collectus, & intra angustias tabularum BV & EF constrictus, & per rimam elapsus omnes instrumenti SONR chordas feriat. Si enim instrumenta ad tabulas situs habuerint parallelus, non ad eo felicem, si vero uti diximus ita obliquatum fuerit, ut omnes chordae vento exposite sint, optimum successum fortietur. Nam iuxta venti lenitatem aut vehementiam miram harmoniam intra cubiculum percipies, subinde omnes chordae tremulum quendam sonum, interdum avium cantus, aut organum hydraulicum non nunquam concentum, fistularum aliosque peregrinos sonos exprimet, nemine vel suspicante quodnam instrumenti genus id sit, aut qua manu, quo folle, quo artificio, harmoniam efficiat, eritque hoc instrumentum tanto reconditius & admiratione dignius, quanto fuerit occultius tectiusque. Porro si omnes conclavis fenestras clauseris, sonus pariter occlusus silebit, mox velad unam apertam consueto suo sono praesentes mira voluptate perfundet.

Corollarium I

Machinam memoratam perpetuo resonantem fabricari.

Si quis vero huius modi harmoniosum sonum in perpetuum continuare vellet, is machinam apparabit in turris alicuius patente loco, ea ratione accomodatam, ut in morem aplustri sive indicis ventorum ad eum ventum, qui actu spirat, versetur, & sic concepto aere animata suapte sponte ad quemcumque ventum semper resonabit.

 

 

 

 

Corollarium II

Ut in alto aere prodigiosa musica percipiatur.

Ut vero prodigiosus ille harmonicus sonus in alto aere cum stupore percipiatur; pisce vel Dracone volante (cuius fabricam fuse in Magia Parastatica Artis Magnae Lucis & Umbrae descripsimus) ita adornabis ut ad utrumque latus chordae ad aequisonum extendantur, quem mox ut liberiori aure commiseris, fune sive attracto, sive laxato, magno semper impetu chorde cum intento musicae effectu excitabuntur. Quod si loco

Draconis Angelum volantem formes; tanto prodigiosius spectaculum praebebit machinamentum, quanto sonitus insolentior fuerit rariorque. Innumera alia huius ope machinamenta effici poterunt, praestigiis haud absimilia; Verum haec artifici solerti relinquimus. Nihil igitur restat nisi ut iam ostendamus, cur chordae ad aequi sonum extensae diversam tamen harmoniam efficiant. suppono igitur primo experimentum sequens.

Experimentum.

Si quis chordam ex animalium intestinis extensam vento in preparato paulo ante loco exposuerit, observabit is chordam mox sonare, non sono illo extensae chordae debito, sed prorsus diverso, modo enim tertiam, iam quintam, nunc decimamquintam, aut vigesimamsecundam, subinde tertiam, quartam, aut sextam servare; Cuius rei causam cum nemo fuerit, qui reddere potuerit, nostrarum esse partium rati sumus genuinam huius rei causam hic aperire.
Suppono itaque primo, ventum non semper aequalibi impetu in chordam ferri, sed radiis veluti quibusdam, nunc hanc nunc illam chordae partem, nunc tardiori nunc velociori impetu ferire, atque hanc inequalem scil. venti impetum, causam tam diversorum sonorum esse, ita ostendo.
Sit chorda AF ventus G, qui si totam chordam AF uno & indiviso impetu comprehendat, certum est chordam illam propium illum, qui extensioni eius competit, sonum edere.
Si vero radius C solus eam tanget, hoc est bifaria dividat, futurum est ut relique partes CA &CF ad totam diapason sonent, quemadmodum in divisione monochordi demonstravimus.
Serviet enim venti radius loco plectri, quod ubi C tetigerit, tremor totius chorde in partibus CA, CF duplo velocius sonabit, unde necessario chorda unius octavae intervallo altius intonabit. Si vero radius venti premat AB, reliqua pars chordae BF necessario quintam sonabit ob dictas rationes in divisione monochordi assignatas; si iterum totum spacium AD presserit ventus, sonabit DF necessario disdiapason id est decimamquintam , & sic de coeteris; radius itaque venti pro alia & alia incidentia in chordam, in ea alios & alios sonos producet. Unde quanto ventosus radius maiorem chordae partem reliquerit intactam, tanto sonum producet et graviorem, quanto vero minorem, tanto graviorem. Quod igitur in una chorda ventus facit, in innumeris aliis aequisonis faciet, atque haec est genuina causa tantae diversitatis sonorum, quae in hoc instrumento percipiuntur. Nascitur subinde tremulus quidem sonus, mirifice aures afficiens, qui certe aliunde originem suam non habet, nisi ab undulatione venti, qui non semper recto impetu, sed in morem fluctuum chordae allabitur, & sic consequenter eodem motu chordam incitat, quo illiditur.

Corollarium.

Ex his quoque patet unam & eandem chordam infinitos diversos sonos edere posse; nam ventus etiam si fortius chordam in uno loco premat, in aliis & aliis locis debilius ea premes, novas & novas parturiet sonorum differentias. Nam si v.g. in C presserit fortiter, in B debiliter, certum est CA non omnio diapason, sed aliquod intermedium affectare. Sed hec de causa diversitatis sonorum in una chorda sufficiant.

....GO BACK with the BACK-BUTTON of your web-browser! 

 P.S.: Do you know some more Literature or sources of Kite Instruments or Chinese/ Javanese/ Balinese... etc.  Pigeon Whistles, other Aeolian Instruments?
Do you know people, who manufacture such instruments?
Please let me know, THANKS!
 
Ideas, criticism, questions or some more links...?
 
Please give me the opportunity, to improve these pages for you,
so please
Mail me up your opinion , thank YOU!
 
Developed and completed by
Uli Wahl, All Rights Reserved
 

Back to Kite Musical Instruments/ Aeolian Instruments Mainpage